intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino
incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid
vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris
inpetrabis
ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o
rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et
populum meum pro quo obsecro
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur
iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas
venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem
hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem
respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius
potentiae ut haec audeat facere
dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est
Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae
ferre non sustinens
rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in
hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret
Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi
paratum malum
qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et
intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse
in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me
praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et
statim operuerunt faciem eius
dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio
regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro
rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos
cui dixit rex adpendite eum in eo
suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat
Mardocheo et regis ira quievit